- ADAMIANI vel ADAMITAE
- ADAMIANI vel, ADAMITAEHaeretici ab Adam nominati, cuius imitantur in Paradiso nuditatem, quae fuit ante peceatum. Credebant enim quod nuptiae futurae non fuissent, si nemo peccâsset. Nudi itaque mates, soeminaeque conveniumt; nudi lectiones audiunt; nudi celebrant sacramenta. Haeresos plane horrenda, a Carpocratianis invecta, et a nonnullis fanaticis (proh pudor) nostrô saeculô renovata. Quos Gentibus, quae Deum ignorant, viliores merito dixeris. Siquidem optime Ennius apnd Ciceronem,Principium flagitii est nudari inter cives corpora.Et Gyges apud Herodot. Musâ.Α῞μα δὲκιςθ῀νι ἐκδνομεν´ῳ συνεκδύεται καὶ τὴν αἰδὼ γυνή, h. e. mulier exutâ tunicâ, et vercundiam pariter exuit. De his vide Clem. Alex. l. 3. et 7. Strom. Eorum similibus, Genebr. in Alex. 2. An aliquae in Polonia et Anglia reliquiae? Boter part. 3. l. 1.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.